HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXIX: De secunda ejectione ementium et vendentium de templo

#Luc. XIX#cap. XXII#Isa. LVI

Et intravit Jesus in templum. Deinde ostendit ruinam urbis, pro qua fleverat, maxime ex sacerdotum culpa processuram. Sacerdotes enim, avaritiae suae consulentes, in porticibus templi hostias vendebant cujusque generis, ne venientes de longinquo, nil offerrent, si hostias praesto non invenirent. Et ne etiam pauperes, qui nihil secum attulerant, excusationem praetenderent pecuniae non habitae, posuerunt ibidem nummularios, qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia lex non patiebatur, ut a fratribus suis usuras acciperent, excogitaverunt, ut collibistas facerent. Collibia enim apud eos dicuntur vilia munuscula, ut ciceris, et uvae passae et pomorum diversi generis, quasi quod in nummo non licebat in talibus liceret. Quod prohibuit Ezechieldicens: Usuram, et omnem superabundantiam non accipietis. Sic et hodie quidam sub nomine charitatis usuram palliant. Et facto flagello de funiculis, ejiciebat vendentes et ementes cum hostiis suis de templo et mensas trapezitarum evertit, et dixit ne domum Patris sui, quae erat domus orationis, facerent speluncam latronum. Nec sinebat vas aliquod nisi Deo dicatum transferri per templum. Et tradunt quidam, quia quidam fulgur radiosus egrediebatur ex oculis ipsius, quo territi sacerdotes et levitae non poterant ei resistere. Secundum hoc recte faciunt qui cereas faculas in ecclesiis vendi non permittunt, nisi forte quia maxime pro mysterio fecit hoc Dominus. Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo, et sanavit eos.